- SUETONIUS Tranquillus
- SUETONIUS C. Tranquillusfil. Suetonii Lenis, tertiae Legionis sub Ottone Tribuni, vixit temporibus Traiani et Hadriani, sub quo Epistolarum magister fuit, ut ex Spartiano scimus in Hadriano; c. 11. ubi et illud narrat eô excussum honore, quia familiarius egerat cum principis uxore, Sabina. Plinium Iuniorem amicum habuit, qui, vide l. 1. ep. 18. l. 5. ep. 11. eum monet, ut editionem operis sui amplius haud differat: Perfectum opus, inquiens, absolutumque est, nec iam splendescit limâ, sed atteritur. Intelligit autem vitas 12. Caesarum. Scripsit quoque de Grammaticis illustribus, ut et de Rhetoribus: cuius maior pars perdita, quemadmodum et de vitae Poetarum liber, maxima ex parte periit. Terentii enim vitam ab ipso conditam, Donatus quoque agnovit: Idem de Horatii, Iuvenalis, Lucani et Persii dicendum. Eum imitatus videtur Hieronymus, in libr. de Scriptorib. Eccles. Suidas quoque huic auctori tribuit tractatum de Ludis Graecorum: de Spectaculis Romanorum: de Rep. Ciceronis: de Re vestiaria: de Iniuriis: de Urbe Roma, etc. Ausonius epist. 19. quoque meminit tractatus de Regibus, libb. 3. quem Pontius Paulinus poematis sui argumentum esse iussit. Vide quoque Gellium, Servium, Tzetzen etc. Male fil. creditur quibusdam Suetonii Paulini Consulis, cuius meminit Tacitus, Plinius et Dion in Xiphilino. Lips. not. ad Tac. l. 2. Vide Voss. de Hist. Lat. l.. 1. c. 31. qui alibi eum vocat emendatissimum et candidissimum, et cui familiare sit amare brevitatem. Illud opinor, inquit Erasmus, apud eruditos omnes in confesso esse, quod ad narrationis fidem attinet, primas deberi Suetonio, qui, ut quidam non infestiviter dixit; Prorsus eâ libertate scripsit Caesarum vitas, quâ ipsi vixerunt. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.